Arcana Coelestia (Elliott) n. 4314

Previous Number Next Number See English 

4314. Quod in sensu interno historico per `is claudicans super femore suo' significetur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam, constat ex repraesentatione `Jacobi,' qui hic est `is', quod sit posteritas ejus, de qua n. 4281; et ex significatione `claudicare super femore' quod sint illi qui in nullo bono sunt, et inde in nullo vero, de qua n. 4302; hic ideo per `is claudicans super femore suo' significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam. [2] Qualis illa gens fuerat, patet manifeste a pluribus quae Ipse Dominus in parabolis locutus est, quae in sensu interno historico de illa gente dicta sunt; ut quae in parabola de homine rege, qui conferebat rationem cum servo in quo nihil misericordiae erga alterum, Matth. xviii 23 ad fin.: in parabola de patrefamilias Qui locavit vineam agricolis et peregre abiit, et agricolae apprehenderunt servos quos misit, et ceciderunt virgis, occiderunt, et lapidarunt, tandem filium quem ejecerunt extra vineam, et occiderunt: quam parabolam audientes scribae et Pharisaei cognoverunt quod de ipsis, Matth. xxi 33-45; Marc. xii 1-9; Luc. xx 9 seq.:

in parabola De homine, qui dedit servis talenta; et qui unum talentum accepit, abiens abscondidit in terra, Matth. xxv 14-30; Luc. xix (x)12-27:

in parabola De illis qui venerunt ad {1} vulneratum a latronibus, Luc. (x)30-37:

in parabola De illis qui ad magnam cenam vocati sunt, et omnes se excusarunt, de quibus dominus, Dico vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati fuerunt, gustaturus sit cenam meam, Luc. xiv 16-14:

in parabola De divite et Lazaro, Luc. xvi 19 ad fin.: in parabola De illis qui contemnunt alios prae se, Luc. xviii 10-14:

in parabola De duobus filiis, quorum unus dixit, Ego abibo in vineam, sed non abiit... et dixit Jesus, Amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum, Matth. xxi 28-32. [3] Qualis esset gens illa, Dominus aperte dicit apud Matthaeum xxiii 13 seq., ubi ad finem, Testamini contra vos ipsos, quod filii sitis eorum qui occiderunt prophetas, et vos impletis mensuram patrum vestrorum, xxiii 13 seq., 31-33:

apud Marcum, Jesus dixit illis, Recte prophetavit Esaias de vobis, Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum prorsus abest a Me; frustra colunt Me, docentes doctrinas praecepta hominum, deserentes mandatum Dei, vii 6-13:

apud Johannem, Judaei responderunt Jesu, quod semen Abrahami essent... sed Jesus illis dixit, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 33, 44. Quia tales erant, etiam vocantur `generatio prava et adultera,' Matth. xii (x)39; tum `progenies viperarum,' Matth. iii 7; xxiii (x)33; Luc. iii 7: et apud Matthaeum, O progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis, xii 34. [4] Quod apud illam gentem ne quidem bonum naturale ullum residuum esset {2}, significatur per `ficum' de qua apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac ex te fructus nascatur in aeternum, unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 19;

quod `ficus' sit bonum naturale, videatur n. 217. Ex his constare potest quod bona et vera prorsus deperdita essent apud gentem illam. [5] Bona et vera deperdita dicuntur, cum interius nulla sunt; bona et vera quae extrinsecus apparent, trahunt suum esse et suum vivere ab internis; qualia itaque interna sunt, talia sunt externa, utcumque haec coram oculis hominis apparent. Sunt aliqui {3} quos cognovi in vita corporis eorum, et qui tunc apparuerunt sicut in zelo pro Domino, pro Ecclesia, pro patria et communi bono, et pro justo et aequo, et tamen iidem in altera vita inter infernales sunt, et quod miratus, inter pessimos ibi; causa fuit quod interiora eorum foeda et profana fuissent, et quod mentiti zelum illum propter famam ad aucupandum honores et quoque ad lucrandum' opes, ita propter se, non autem propter illa quae ore professi sunt; quapropter cum externa illa exuuntur, quod fit cum moriuntur, patent interna, et apparent sicut fuerant intus, quae dum vixerant, coram mundo absconderunt; haec sunt quae intelliguntur per quod bona et vera prorsus deperdita sint. @1 inciderunt in$ @2 essent I$ @3 plures$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church