4313. Quod in sensu interno historico per `sicut transivit Penuel' significetur cum venirent in terram Canaanem, constat ex eo quod Penuel esset {1} prima statio postquam Jacob transivit fluvium Jabbok, et quod omnes termini essent {2} significativi secundum distantiam et situm, n. 1585, 1866, 4116, 4240; ita Penuel quia primus terminus, significat cum veniret {3} in terram Canaanem. @1 erat I$ @2 i terrae Canaanis$ @3 venirent$