43. Vers. 22. Et bene dixit iis Deus, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra. Omne quod in se ex Domino vitam habet, se fructificat et multiplicat immensum; quamdiu homo in corpore vivit, non ita, sed in altera vita stupende. 'Fructificare' in Verbo praedicatur de illis quae sunt amoris, et 'multiplicare' de illis quae sunt fidei; fructus qui est amoris habet semen, per quod se tantum multiplicat. Benedictio Domini etiam significat in Verbo fructificationem et multiplicationem, quia hae ex illa. Vers. 23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.