Arcana Coelestia (Elliott) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Vers. 21. Et creavit Deus cetos magnos; et omnem animam viventem reptantem, quam prorepere fecerunt aquae, secundum species suas; et omnem avem alae secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. 'Pisces,' ut dictum, significant scientifica, hic per fidem a Domino animata et sic viva; 'ceti' significant illorum communia, sub quibus et ex quibus particularia; nihil quicquam in universo datur quod non sub aliquo communi est ut existat et subsistat: apud Prophetas aliquoties nominantur ceti aut balaenae et ibi significant communia scientificorum; Pharaoh, rex Aegypti, per quem repraesentatur sapientia seu intelligentia humana, hoc est, scientia in genere, vocatur cetus magnus: ut apud Ezechielem, Ecce Ego contra te, Pharaoh rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluviorum {1} tuorum, qui dixit, Mihi fluvius, et ego feci me, xxix 3: et alibi, Tolle lamentationem super Pharaonem, regem Aegypti, et dicas ad eum,...Et tu sicut cetus in maribus, et prodiisti in fluminibus tuis, et conturbasti aquas pedibus tuis, xxxii 2; per quae significantur ii qui per scientifica, ita ex se, intrare volunt in mysteria fidei: apud Esaiam, In die isto visitabit Jehovah gladio suo duro, et magno, et forti, super leviathanem serpentem {2} oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet {3} cetos, qui in mari, {x}xxvii I:

per 'occidere cetos in mari' significatur ut ne quidem communia sciant: apud Jeremiam, Comedit me, conturbavit Nebuchadnezzar, rex Babelis: constituit me vas inane, deglutivit me, sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis, expulit me, li 34;

pro quod cognitiones fidei, quae hic sunt deliciae, ita deglutiverit sicut cetus Jonam, ubi 'cetus' pro iis qui communia cognitionum fidei ut scientifica possident, et sic faciunt. @ 1 Heb.=suorum, which S. has in 7293 and other places.$ @ 2 Sch. has oblongum, but Heb. (bariah)=fleeing or gliding. Probably the intention is to contrast the moving serpent with the coiled and resting serpent.$ @ 3 Sch. has cetos, but Heb. is probably a singular noun.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church