Arcana Coelestia (Elliott) n. 4256

Previous Number Next Number See English 

4256. `Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum quod significet statum respective quia priorem se fecit, constare potest ab illis quae supra passim dicta sunt, imprimis ex illis ubi agitur de primogenitum quam Jacobus sibi per pultem lentium comparavit, et ubi de benedictione quam per astum Esavo ademit; quid per illa repraesentatum et significatum sit, ibi videatur quod nempe verum primo loco sit apparenter cum regeneratur homo et bonum secundo; at quod bonum primo loco sit actualiter (c)ac verum secundo, (c)et ita manifeste, cum regeneratus est, de quibus n. 3539: 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247; cum itaque invertitur ordo et bonum priorem suum locum manifeste sumit, hoc est, cum dominari incipit super verum, tunc naturalis homo est in timore et angustia, n. 4249, et quoque intrat tentationes; [2] causa est quia cum verum primo loco fuit, hoc est, cum dominari sibi visum, tunc falsa se intermiscuerunt; verum enim ex se non videre potest num verum sit, sed videbit illud ex bono, et ubi falsa, ibi timor cum {2} adventat bonum; omnes etiam qui in bono sunt, timere incipiunt quando falsa apparent in luce a bono, timent enim falsa et volunt ut illa exstirpentur, sed non possunt si inhaerent, nisi per media Divina a Domino, inde est quod regenerandi post timorem et angustiam etiam in tentationes veniant, tentationes enim sunt media Divina removendi illa; haec causa arcanissima est quod {3} homo cum {4} regeneratur, tentationes spirituales subeat {5}; sed causa illa nullatenus apparet homini, quia est supra sphaeram ejus apperceptionis, sicut est omne quod conscientiam movet, lacessit et cruciat. @1 quando$ @2 cur$ @3 qui$ @4 subit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church