Arcana Coelestia (Elliott) n. 4255

Previous Number Next Number See English 

4255. `Quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra': quod significet quod ab exiguo multum, constat a significatione `baculi' quod sit potentia et quod praedicetur de vero, de qua n. 4013, 4015; a significatione `Jordanis' quod sit initiatio in cognitiones boni et veri, de qua sequitur; et a significatione `duorum castrorum quod sint bona et vera, ut supra n. 4250, nam duo castra hic sunt populus, grex, armentum, et cameli, quae dimidiavit; inde patet quid per illa verba in sensu proximo significatur, quod nempe paucum veri ipsi esset cum initiaretur in cognitiones, et quod dein multa vera et bona, seu quod idem, quod ab exiguo multum; ex illis quae hactenus explicata sunt, patet quod actum sit in sensu interna de Domino quomodo Ipse Humanum in Se Divinum fecit, et hoc successive {1} secundum ordinem; ita de progressu in intelligentiam et sapientiam, tandem in Divinam; inde patet quid per ab exiguo ad multum intelligitur. [2] Quod `Jordanes' sit initiatio in cognitiones boni et veri, est inde quia erat terminus terrae Canaanis; quod omnes termini illius terrae significaverint illa quae prima (c)et ultima sunt regni Domini, tum quae prima (c)et ultima sunt Ecclesiae, ita quae prima et ultima sunt caelestium et spiritualium quae regnum Domini et Ecclesiam Ipsius constituunt, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240;

inde `Jordanes' quia erat terminus, significabat initiationem in cognitiones boni et veri, nam hae sunt prima, et tandem cum homo fit Ecclesia seu regnum Domini, fiunt ultima. [3] Quod `Jordanes' illa significet, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut apud Davidem, Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps xlii 7 [A V. 6];

`recordari e terra Jordanis' pro ex ultimo {2}, ita ex humili {3}:

apud eundem, Factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius; mare vidit et fugit, Jordan avertit se retrorsum, Ps. cxiv 2, 3, 5;

`Jehudah' pro bono amoris caelestis, et `Israel' pro bono amoris spiritualis, n. 3654, `mare' pro cognitionibus veri, n. 28;

`Jordanes' pro cognitionibus boni, quae dicuntur `se vertere retrorsum' quando bonum amoris dominium obtinet, nam tunc cognitiones a bono illo {4} spectantur, non autem bonum ab illis, secundum ea quae saepius prius ostensa sunt: in Libro Judicum, Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan cur timebit naves? v 17;

`Gilead' pro bono sensuali seu volupi per quod primo initiatur homo cum regeneratur, n. 4117, 4124; `in transitu Jordanis habitare' pro in illis quae initiamenta sunt, ita quae prima et ultima sunt Ecclesiae et regni Domini. Haec quoque repraesentata sunt per `Jordanem,' cum intrarent filii Israelis in terram Canaanem, Jos. iii 14 ad fin.; iv 1 ad fin.; nam per `terram Canaanem' repraesentatum fuit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705, 3686; et [per] quod `divisus esset Jordanes, et illi in sicco transirent' significata est remotio malorum et falsorum, (c)ac admissio illorum qui in bonis et veris [sunt]; similiter quod `Jordanis aquae divisae sint ab Elia cum ille sublatus est in caelum, Reg. ii 8, et ab Elisha cum is loco Eliae intraret munus propheticum, ibid. vers. 14. [5] Quod Naaman sanatus sit ex lepra, per quod lavisset se septem vicibus in Jordane, secundum mandatum Elishae, 2 Reg. v 1-14, repraesentabat baptismum, nam baptismus significat initiationem in Ecclesiam et in illa quae sunt Ecclesiae, ita regenerationem et quae regenerationis sunt; non quod per baptismum aliquis regeneretur, sed quod signum ejus sit cujus recordetur; et quia illa {5} quae sunt Ecclesiae, significantur {6} per baptismum, ac simile per `Jordanem,' ut supra dictum, ideo in Jordane baptizati sunt a Johanne, Matth. iii 6; Marc. i 5; et quoque Dominus ibi Se baptizari a Johanne voluit, Matth. iii 13-17;

Marc. i (x)9. [6] Quia `Jordanes' significat illa quae prima (c)et ultima sunt regni Domini et Ecclesiae, qualia sui cognitiones boni et veri, nam per has introducitur homo, ideo etiam Jordanes memoratur ut terminus terrae novae seu terrae sancta apud Ezechielem xlvii 18; quod terra nova seu terra sancta sit regni Domini, tum quoque nova Ecclesia quae est regnum Domini in terris, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355 f. {7} @1 progressive$ @2 humili$ @3 ultimo$ @4 illae a bono amoris$ @5 i initiatio in$ @6 significatur$ @7 i de significatione Jordanis, videatur etiam n. 1585.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church