Arcana Coelestia (Elliott) n. 4235

Previous Number Next Number See English 

4235. `Et occurrerunt in eum angeli Dei': quod significet illustrationem a bono, constat a significatione `angelorum Dei' quod sit aliquid Domini, hic Divinum {1} quod in Domino, nam in Domino fuit Ipsum Divinum quod `Pater' vocatur; ipsa Essentia vitae [Domini,] quae apud hominem {2} dicitur anima, fuit inde, et fuit Ipse; illud Divinum est quod in communi sermone vocatur Natura Divina, potius Essentia Divina Domini; quod per `angelos (o)Dei' in Verbo aliquid Divini Domini significetur, videatur n. 1925, 2319, 2822, 3039, 4085: per quod `angeli Dei occurrerunt {3} in eum' significatur in sensu proximo `influxus Divini' in Naturale, inde illustratio, nam omnis illustratio est ab influxu Divini. Quia de inversione status in Naturali Domini, ut bonum primo loco esset, et verum secundo, et hic de implantatione veri in bono ibi, agitur n. 4232, et id absque illustratione a Divino non fieri potuit, ideo hic primum agitur de illustratione a bono, in quo verum implantaretur. @1 aliquod Divinum quod Domini, hic$ @2 homines$ @3 angeli occurrerint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church