4234. `Jacob ivit ad viam suam': quod significet successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod hic sit verum naturalis; quid `Jacob' repraesentaverit, prius dictum est, quod nempe Naturale Domini; et quia agitur in sensu interno, ubi historice de Jacobo, de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, ideo Jacob primum repraesentavit verum ibi, et dein verum cui adjunctum est bonum collaterale, quod erat Laban {1}, et postquam hoc adjunxit, tunc repraesentavit Jacob bonum tale, sed tale bonum non est {2} bonum Divinum in Naturali, sed est {2} bonum medium, per quod recipere potuit bonum Divinum; tale bonum repraesentavit Jacob cum recederet a Labane, sed usque id bonum in se est verum, cui inde facultas se conjungendi cum bono Divino in Naturali: tale verum est quod Jacob nunc repraesentat. [2] Bonum (o)autem cum quo conjungeretur, repraesentatur per `Esavum'; quod `Esavus' sit Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, videatur n. 3300, 3302, 3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669, 3677; de illa ipsa conjunctione, nempe veri Divini cum bono Divino (o)Divini Naturalis Domini in sensu supremo nunc agitur; nam postquam Jacob recessit a Labane et ad Jordanem venit, ita ad primum ingressum in terram Canaanem, ingreditur repraesentare conjunctionem illam; terra enim Canaan in sensu interno significat caelum, et in `supremo sensu' Divinum Humanum Domini, n. 3038, 3705; inde est quod per illa verba, `Et Jacob ivit ad viam suam' significetur successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti. [3] Sed haec talia sunt quae nequaquam possunt plene ad captum exponi; causa est quia communissima hujus rei in orbe erudito etiam Christiano ignota sunt; vix enim scitur quid naturale apud hominem, et quid rationale, et quod illa inter se prorsus distincta sint; et quoque vix scitur quid verum (o)spirituale et quid bonum (o)ejus, quodque haec quoque distinctissima sint; et adhuc minus, quod cum homo regeneratur, verum conjungatur cum bono, distincte in naturali, et distincte in rationali, et haec {3} per innumerabilia media; immo ne quidem notum est quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit secundum ordinem secundum quem Dominus etiam regenerat hominem; [4] cum itaque communissima illa ignota sunt, non potest aliter quam quod obscura appareant quae de illis dicuntur; sed usque dicenda sunt, quia aliter non potest explicari Verbum quoad sensum internum {4}; ad minimum inde constare potest quae et qualis sapientia angelica est, nam Verbi sensus internus est principaliter pro angelis. @1 A d quod erat Laban$ @2 In both these cases A had erat but d erat i est. Then dots under erat mark its retention and d est. Note potuit immediately following.$ @3 hoc$ @4 i ejus$