422. Quomodo se res habet cum nova hac Ecclesia, constare potest ab Ecclesia Judaica; erat ea interna et externa; internam constituebant caelestia et spiritualia, externam naturalia. Interna repraesentata est per Rachelem, externa per Leam; sed quia Jacobus seu posteri ejus per Jacobum in Verbo intellecti tales erant, ut non nisi externa, seu cultum in externis, volebant, data est Leah Jacobo ante Rachelem, et per Leam debilem oculis repraesentata Ecclesia Judaica et per Rachelem Ecclesia nova gentium; quare Jacobus in utroque sensu apud Prophetas accipitur, in uno cum significatur Ecclesia Judaica perversa, in altero cum Ecclesia gentium vera externa; cum interna, appellatur Israel, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.