Arcana Coelestia (Elliott) n. 4208

Previous Number Next Number See English 

4208. `Et juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki': quod significet confirmationem a Divino Humano quod `Pavor' dicitur in illo statu, constat a significatione `jurare' quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3375; et ex significatione `pavoris Jishaki' quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 4180; quod juramenta fierent per Divinum Humanum Domini, {1} n. 2842. [2] Quod hic dicatur `Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum' seu Terahi, et `Pavor Jishaki patris Jacobi' est quia filii Terahi totidem agnoscerent deos, fuerunt enim idololatrae, n. 1353, 1356, 1992, 3667; et peculiare fuit in illa domo quod unaquaevis familia suum deum coleret, inde hic dicitur Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum, et pavor Jishaki; familiae tamen Abrahami injunctum fuit ut agnoscerent Jehovam pro suo Deo; sed usque Ipsum non agnoscebant aliter quam sicut alium deum per quem se distinguerent a gentibus, ita quoad solum nomen; quapropter etiam toties desciverunt ad alios deos, ut constare potest ab historicis Verbi;

causa fuit quia solum in externis erant; quid interna, prorsus non sciebant, nec {2} scire volebant; [3] ipsa ritualia Ecclesiae eorum respective ad illos non fuerunt aliter quam idololatrica, quia separata erant ab infernis, omne enim rituale Ecclesiae separatum ab interno est idololatricum; at usque potuit genuinum Ecclesiae per illos repraesentari, nam repraesentationes non spectant personam sed rem, n. 665, 1097 f., 1361, 3147; {3} verum ut repraesentativa Ecclesia existeret, et sic aliqua communicatio Domini per caelum cum homine, teneri debuerunt imprimis in eo ut agnoscerent Jehovam, si non corde usque ore; repraesentativa enim apud illos non exibant ab internis sed ab externis et sic se communicabant, aliter ac in Ecclesia genuina in qua per interna fit communicatio; quapropter etiam cultus eorum Divinus nihil animas (c)eorum affecit, hoc est, beatos fecit in altera vita, sed solum faustos in mundo: [4] ut itaque in externis tenerentur, ideo toties miracula apud illos, quae nusquam exstitissent si in internis fuissent; et ideo toties cogebantur per punitiones, per captivitates et per minas ad cultum, cum tamen nemo cogitur ad cultum internum a Domino, sed ille per liberum implantatur, n. 1937, 1947, 2874-2881, 3145, 3146, 3158, 4031; principale externum erat ut Jehovam `confiterentur, nam Jehovah erat Dominus Qui in omnibus Ecclesiae illius repraesentabatur; quod Jehovah esset Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035. @1 i videatur$ @2 i imo$ @3 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church