Arcana Coelestia (Elliott) n. 4207

Previous Number Next Number See English 

4207. `Deus patris eorum': quod significet a Supremo Divino, constat a significatione `Dei patris' quod sit Supremum Divinum;

`pater' enim in Verbo ubi dicitur, in sensu interno significat bonum, videatur n. 3703, et quod Pater Domini, seu cum Pater a Domino nominatur, sit Divinum Bonum quod in Ipso, n. 3704; Divinum Bonum est Supremum Divinum, Divinum autem Verum {1} est {2}, quod a Divino Bono, et quoque Filius nominatur.' Praeterea per patrem hic intelligitur Terahus qui fuit pater utriusque, nempe Abrahami et Nahoris {3}, qui quod repraesentet communem stirpem Ecclesiarum, `videatur' n. 3778, inde `Abraham' repraesentat in sensu respectivo genuinam Ecclesiam, et `Nahor' Ecclesiam gentium, ut mox supra n.4206 dictum. @1 Verbum I$ @2 quod etiam Filius vocatur, est quod a Divino Bono$ @3 tam Abrahami quam Nachoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church