Arcana Coelestia (Elliott) n. 4195

Previous Number Next Number See English 

4195. `Vocavit illum Laban Jegar Sahadutha': quod significet quale ejus a parte boni per Labanem repraesentati, constat a significatione `vocare' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421; `Jegar Sahadutha' significat acervum testimonii in idiomate Syriae, unde Laban. Acervi tales antiquitus fuerunt in signum, aut in testem, ac postmodum etiam in cultum; hic in signum et in testem; in signum quod ibi esset terminus, et testis quod ibi foedus pactum, et quod nullus eorum transiret illum ad malum faciendum alteri, ut quoque constat a Labanis verbis, `Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc ad malum,' vers. 52 inde patet quid Jegar Sahadutha, seu acervus testimonii, involvit sed in sensu interno significat quale boni ex veris a parte Labanis, hoc est, a parte illorum qui in bonis operum sunt, hoc est, a parte gentium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church