4194. Vers. 47-50. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit illum Galeed. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed. Et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te, quia latebimus vir a socio suo. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum; vide, Deus testis inter me et inter te. `Vocavit illum Laban Jegar Sahadutha' significat quale ejus a parte boni per Labanem repraesentati: `et Jacob vocavit illum Galeed' significat quale a parte boni Divini Naturalis: `et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed' significat quod ita erit in aeternum, inde quale ejus iterum: `et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te' significat praesentiam Divini Naturalis Domini: `quia latebimus vir a socio suo' significat separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae: `si affligas filias meas, et accipias feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum' significat affectiones veri quod mansurae intra Ecclesiam: `vide, Deus testis inter me et inter te' significat confirmationem.