4053. Quod tales correspondentiae sint, nemo hactenus novit, et scio quod miraturi cum audiunt, et hoc ex causa quia non sciunt quia internus homo et quid externus, et quod internus homo sit in spirituali mundo et externus in naturali, et quod internus homo sit qui vivit in externo et qui influit in hunc et regit hunc; inde, tum ex illis quae supra n. 4044 allata sunt, usque {1}sciri potest quod influxus sit, et quod correspondentia; quod ita sit, notissimum est in altera vita; tum quod naturale non aliud sit quam repraesentatio spiritualium, a quibus existit et subsistit; et quod naturale taliter repraesentet, qualiter correspondet.