4052. Praeterea talis est correspondentia cerebri eum Maximo Homine quod qui in principiis boni sunt, referant illa in cerebro quae principia ibi sunt et vocantur glandulae seu substantiae corticales; at qui in principiis veri sunt, referant illa in {1}cerebris quae a principiis illis effluunt et vocantur fibrae; at usque eum hoc discrimine quod qui correspondent dextrae parti cerebri, sint qui in voluntate boni {2}sunt, et inde in voluntate veri; at qui correspondent sinistrae parti cerebri, sint qui in intellectu boni et veri et inde in affectione eorum; hoc inde est quia illi qui in caelo sunt ad dextrum Domini, sunt qui in bono ex voluntate, at qui ad sinistrum Domini, sunt qui in bono ex intellectu; illi sunt qui caelestes vocantur, hi autem qui spirituales. @1 cerebro$ @2 after veri$