4043. Quod formae adhuc interiores, quae etiam universaliores sunt, non comprehensibiles sint, ut dictum, est causa quia formae cum nominantur, secum ferunt ideam spatii et quoque temporis, cum tamen in interioribus ubi est caelum, non percipitur aliquid per spatia et per tempora, quia haec propria sunt naturae, sed per status et eorum variationes et mutationes; at quia variationes et mutationes nec concipi possunt ab homine absque talibus quae sunt formae, et formae, ut dictum, non absque talibus quae sunt spatii et temporis, cum tamen talia non sunt in caelis, inde constare potest, quam incomprehensibilia sunt illa, et quoque quam ineffabilia; omnes {1}quoque voces humanae quibus illa effanda et comprehendenda sunt, quia naturalia involvunt, nec adaequatae sunt exprimendis illis; in caelis talia sistuntur per variationes lucis caelestis, et flammae caelestis quae a Domino, et hoc in tali et tanta plenitudine, ut millia et millia perceptionum vix cadere possent in aliquid perceptibile apud hominem: sed usque illa quae in caelis fiunt, repraesentantur in mundo spirituum per formas, ad quas similitudine accedunt formae quae in mundo apparent. @1 etiam$