4038. `Et cameli et asini': quod significet vera boni exteriora et externa, constat ex significatione `camelorum' quod sint scientifica communia naturalis hominis, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; scientifica communia sunt vera boni inferiora seu exteriora;
et ex significatione `asinorum' quod sint vera boni naturalis adhuc inferiora seu externa, de qua n. 2781. Quid bona et vera interiora, tum media, ut et exteriora et externa, constare potest ab illis quae n. 4009 dicta sunt. Apud hominem sunt tria in communi, nempe corporeum, naturale, et rationale; corporeum est extimum, naturale est medium, rationale est interius; quantum apud hominem regnat unum prae altero, tantum dicitur vel corporeus, vel naturalis, vel rationalis; hae tres partes hominis mirabiliter communicant, nempe corporeum cum naturali, et naturale cum rationali; [2] homo cum primum nascitur, est mere corporeus, sed facultas inest ut perfici possit, postea fit naturalis, tandem rationalis; inde quod communicatio unius cum altero sit, constare potest; corporeum cum naturali communicat per sensualia, et hoc distincte per illa quae pertinent ad intellectum et quae pertinent ad voluntatem; nam utrumque perficiendum est apud hominem ut fiat et sit homo; sensualia visus et auditus imprimis sunt quae perficiunt facultatem ejus intellectualem, tria reliqua sensualia spectant imprimis voluntatem; corporeum hominis per sensualia illa communicat cum naturali ejus, quod est pars media, ut dictum; quae enim intrant per sensualia, se reponunt in naturali sicut in quodam receptaculo; hoc receptaculum est memoria; jucundum ibi, volupe, et cupidum pertinent ad voluntatem, et vocantur bona naturalia, at scientifica ibi ad intellectum et vocantur vera naturalia; [3] naturale hominis per haec quae nunc dicta sunt, communicat cum rationali ejus, quod est pars interior, ut dictum; quae se elevant inde versus rationale, ea se reponunt in rationali etiam sicut in quodam receptaculo; hoc receptaculum est memoria interior, de qua n. 2469-2480; beatum ibi et felix pertinent ad voluntatem, et sunt boni rationalis, ac intuitiones interiores rerum et perceptiones pertinent ad intellectum, et quae {1}harum sunt, vocantur vera rationalia; haec tria sunt quae constituunt hominem; inter illa tria dantur communicationes, sensualia externa sunt per quae corporeum hominis communicat cum naturali ejus, et sensualia interiora sunt per quae naturale hominis communicat cum rationali ejus; quae itaque in naturali hominis trahunt ex sensualibus externis, quae sunt propria corporis, sunt quae vocantur vera boni exteriora et externa; quae autem ex sensualibus internis, quae sunt propria ejus spiritus et communicant cum rationali, sunt quae vocantur bona et vera interiora; quae inter illa sunt, et participant de utroque sunt quae vocantur bona et vera media; haec tria sunt in ordine ab interioribus, quae significantur in sensu interno per `greges,' per `ancillas et servos,' et per `camelos et asinos.'
1 illorum I