4037. `Et ancillae et servi': quod significet bona et vera media, hoc est, ipsa naturalia, constat ex significatione `ancillarum' quod sint affectiones {1}naturalis, proinde bona ibi, de qua n. 1895, 2567, 3815, 3835; et ex significatione `servorum' quod sint scientifica quae sunt vera naturalis hominis, de qua n. 2567, 3019, 3020, 3409. @1 in naturali$