4027. Haec quae hactenus quoad sensum internum vocum explicata sunt, interiora sunt, et inde arcaniora quam ut possint ad intellectum clare exponi; agitur enim in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis novum facit cum illum regenerat; omnia illa sistuntur hic plene in sensu interno:
[2] quae ibi continentur in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale apud Se ex propria potentia Divinum fecit, sunt talia quae intellectum etiam angelicum excedunt; aliquid de illis in regeneratione hominis {1}videri potest, quia regeneratio hominis est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490 de hac aliquam ideam habere potest homo, at non alius quam qui regeneratus est, sed tamen obscuram quamdiu in corpore vivit; corporea enim et mundam in quibus etiam est, jugiter affundunt umbras, ac detinent mentem in inferioribus; sed illi qui non regenerati sunt, nihil prorsus de illa re capere possunt; extra cognitiones sunt quia extra perceptiones; immo nesciunt prorsus quid regeneratio, nec credunt dari posse, ne quidem sciunt quid affectio charitatis per quam regeneratio {2}, inde nec quid conscientia, minus adhuc quid internus homo, et adhuc minus quid correspondentia interni hominis cum externo; verba quidem scire possunt et plures sciunt, sed rem ignorant; quapropter cum notio harum rerum deest, utcumque clare exponerentur arcana quae in sensu interno hic continentur, usque foret sicut aliquid ad visum sistere in tenebris, aut aliquid loqui ad surdos; et praeterea affectiones amoris sui et mundi quae apud illos regnant, (x)talia nec scire, ne quidem audire sinunt, rejiciunt enim ilico, immo respuunt; aliter qui in affectione charitatis sunt, ii delectantur talibus, nam angeli apud illos in suo felici sunt cum homo in talibus est, ex causa quia tunc in illis sunt quae agunt de Domino in Quo sunt, et in illis quae agunt de proximo et de ejus regeneratione; ex angelis, hoc est, per angelos a Domino, influit jucundum et beatum apud hominem qui in affectione charitatis est, cum illa legit, et magis cum sanctum illis inesse credit, et adhuc magis cum aliquid capit quod in sensu interno continetur. [3] Agitur ibi de influxu Domini in bonum interni hominis, et quidem per bonum in verum ibi; agitur etiam de influxu inde in externum seu naturalem hominem, et de affectione (t)boni et veri in quam fit influxus, et quoque de receptione veri et de ejus conjunctione cum bono ibi, praeter de bono quod pro medio inservit, et hic per `Labanem et ejus gregem' significatur. De his angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, seu quibus sensus internus est Verbum, innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix aliquid ad intellectum hominis venire potest, et quod venit, in obscurum ejus cadit, quae causa est quod haec non singularius explicentur. @1 i ut in imagine$ @2 i sit or perhaps fit$