4026. `Et non posuit eos ad gregem Labanis': quod significet separationem absolutam a bono per Labanem significato, constat ex illis quae nunc dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione; bona enim et vera Divina prorsus separata sunt ab illis bonis et veris quae aliquid trahunt (c)ab humano, nam transcendunt, et fiunt infinita.