3945. `Da quaeso mihi de dudaim filii tui': quod significet illorum, nempe affectionem et desiderium, quae amoris conjugialis sunt, quibus mutuo et vicissim conjungeretur, constat a significatione `dudaim' quod sint illa quae amoris conjugialis sunt, de qua supra n. 3942; quod sit affectio et desiderium, constat, n. 3944; quod amor conjugialis sit conjunctio mutuo et vicissim, videatur n. 2731.