3944. `Et dixit Rachel ad Leam': quod significet perceptionem affectionis, et desiderium veri interioris, constat a significatione `dicere' quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; quod sit affectio et desiderium illius veri, etiam patet ab illis quae mox sequuntur, dicit enim Rachel, `Da quaeso mihi de dudaim filii tui.'