Arcana Coelestia (Elliott) n. 3922

Previous Number Next Number See English 

3922. `Et dedit mihi filium': quod significet hoc verum agnitum, constat ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et ex significatione `dare filium' quod sit dare hoc verum, quod idem est ac agnoscere; omne enim verum quod agnoscitur, hoc datum est a Domino; `dare filium' simile quoque involvit ac parere; quod `parere' sit agnoscere, videatur n. 3905, 3915, 3919.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church