Arcana Coelestia (Elliott) n. 3921

Previous Number Next Number See English 

3921. `Dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam' quod significet in supremo sensu justitiam et misericordiam, in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae, constat ex significatione `judicare me Deus,' et ex significatione `audire vocem meam'; quod `judicare me Deus' {1}sit justitia Domini, constare potest absque explicatione, et quod `audire vocem meam' sit misericordia, pariter; Dominus enim omnes judicat ex justitia, et {2}omnes audit ex misericordia; judicat ex justitia quia ex Divino Vero, et audit ex misericordia quia ex Divino Bono, ex justitia illos qui non recipiunt Divinum Bonum, et ex misericordia illos qui recipiunt, at usque dum ex justitia, etiam simul ex misericordia; in omni enim Divina justitia est misericordia, sicut in Divino Vero est Divinum Bonum; sed haec quia arcaniora sunt quam ut paucis possint dici, alibi, ex Divina Domini Misericordia, plenius exponentur; [2] quod `judicavit me Deus, et etiam audivit vocem meam' in sensu interno sint sanctum fidei, est quia fides quae {3}praedicatur de vero, correspondet justitiae Divinae, et sanctum quod est bonum correspondet misericordiae Divinae Domini, et praeterea judicare seu judicium praedicatur de vero quod fidei, n. 2235; et quia de DEO dicitur quod judicavit, est bonum seu sanctum; inde patet quod (x)sanctum fidei sit quod simul significatur per utrumque; quoniam per utrumque simul significatur unum illud, conjunguntur {4}ambo per et etiam; quod in externo sensu sit bonum vitae, est quoque ex correspondentia, nam sancto fidei correspondet bonum vitae; quod absque sensu interno non sciri possit quid significat `judicavit me Deus et etiam audivit me,' patet ex eo quod in sensu litterae non ita cohaereant ut sistant unam intellectus ideam. [3] Quod in hoc versu et in sequentibus usque ad Josephum dicatur DEUS, et in proxime praecedentibus JEHOVAH, est quia in his agitur de regeneratione spiritualis hominis, et in praecedentibus {5}de regeneratione caelestis hominis, Deus enim nominatur {6}cum agitur de bono fidei quod est spiritualis hominis, at Jehovah cum de bono amoris quod est caelestis hominis, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; per `Jehudam' enim, ad quem continuabatur in capite praecedente, repraesentabatur caelestis homo, videatur n. 3881, per `Josephum' autem, ad quem continuatur in hoc capite, repraesentatur spiritualis homo, de quo in versu seq. 23 et 24; quod Jehovah nominatus sit cum continuabatur ad Jehudam, videatur cap. praec. vers. 32, 33, 35; quod Deus nominetur ubi continuatur ad Josephum, videatur in hoc capite vers. 6, 8, 17, 18, 20, 22, 23, et postea iterum Jehovah, quia procedit a spirituali homine ad caelestem; hoc arcanum est quod in his reconditum latet, quod nemo scire potest nisi ex sensu interno, tum quoque nisi sciat quid caelestis homo, et quid spiritualis. @1 i in supremo sensu$ @2 simul$ @3 est verum$ @4 ita$ @5 i actum est$ @6 i in Verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church