Arcana Coelestia (Elliott) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. Quod per 'munus' intelligatur cultus, constare Potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica, ubi sacrificia quaecumque, tum primitiae terrae et omnium ejus fructuum, ut et oblatio primogenitorum, vocantur 'munera,' in quibus constabat cultus; et quia omnia repraesentabant caelestia et se referebant ad Dominum, per munera illa significabatur verus cultus, quod unicuivis potest notum esse; nam quid repraesentativum absque re quam repraesentat, et quid externum absque interno, nisi idolum quid et mortuum? externum ab internis, seu per interna a Domino, vivit; inde constat quod munera omnia Ecclesiae repraesentativae significent cultum Domini, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Quod per 'munera' in genere intelligatur cultus, constare Potest apud Prophetas passim, ut apud Malachiam, Quis sustinet diem adventus Ipsius?... Sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defecabit eos, sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Jehovae offerentes munus in justitia; tum suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies aeternitatis, et juxta annos antiquos, iii 2-4. 'Munus in justitia' est internum, quod 'filii Levi' seu sancti cultores offerent; 'dies aeternitatis' est Ecclesia Antiquissima; 'dies antiqui' sunt Ecclesia Antiqua: apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, ... colent Me omnis domus Israelis, tota illa terra; ibi propitius ero illis, et ibi quaeram oblationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris, xx 40;

'oblationes et primitiae munerum in sanctificationibus' similiter sunt opera per charitatem a Domino sanctificata: apud Zephaniam, A transitu fluminum Aethiopiae adoratores Mei,... adducent munus Meum, iii 10;

'Aethiopia' pro iis qui possident caelestia, quae sunt amor, charitas: et opera charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church