Arcana Coelestia (Elliott) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. Quod per 'fructum humi' intelligantur opera fidei absque charitate, ex sequentibus etiam patet; opera enim fidei absque charitate sunt opera nullius fidei, in se mortua, nam sunt solum externi hominis; de quibus ita apud Jeremiam, Quare via impiorum prosperatur?...Plantasti eos, etiam radicati sunt, iverunt, etiam faciunt fructum, propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum,...quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? xii 1, 2, 4;

'propinquus in ore, sed longinquus a renibus' sunt qui ex fide separata a charitate, de quibus praedicatur quod 'terra lugeat.' Vocantur etiam 'fructus operum' apud eundem, Supplantativum cor prae omni, et desperatum id; quis cognoscit id? Ego Jehovah scrutans cor, probans renes, et ac dandum unicuivis juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus xvii 9, 10:

apud Micham, Erit terra in desolationem propter habitatores suos, pro fructu operum eorum, vii 13. Sed quod talis fructus nullus fructus sit, seu quod opus mortuum sit, et quod pereat et fructus et radix, apud Amos, Perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo ejus, et robustus is sicut quercus, perdidi tamen fructum ejus sursum, et radices ejus deorsum, ii 9:

et apud Davidem, Fructum eorum de terta perdes, et semen eorum de filiis hominis, Ps. xxi II [A.V. 10]. At opera charitatis viva sunt, de quibus praedicatur quod 'radices agant infra' et 'fructum edant supra,' ut apud Esaiam, Addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum, xxxvii 31;

'facere fructum sursum' est ex charitate; talis fructus vocatur 'fructus excellentiae' apud eundem, In die illa, erit germen Jehovae in decus, et in gloriam, et fructus terrae in excellentiam et ornamentum ereptioni Israelis, iv {x}2:

estque fructus salutis ut appellatur apud eundem, Stillate caeli desuper, et aetheres fluant justitia, aperiat se terra, et ferant fructum salutis, et justitia germinet una; Ego Jehovah creabo hoc, xlv 8.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church