Arcana Coelestia (Elliott) n. 3411

Previous Number Next Number See English 

3411. Vers. 15-17. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi. `Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei' significat quod illi qui in scientia cognitionum vera interiora quae a Divino, scire non vellent, sic obliterarent: `et impleverunt illos pulvere' significat per terrestria: `et dixit Abimelech ad Jishakum' significat perceptionem Domini de doctrina illa: `Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde' significat quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis: `et ivit abinde Jishak' significat quod Dominus doctrinalia interiora relinqueret: `et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi' significat quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church