3410. Quod `invidebant ei Philistaei' significet quod qui in scientia sola cognitionum non caperent, constat ex significatione `invidere' quod hic sit non capere, ut patet ab illis quae sequuntur; et ex significatione `Philistaeae' quod sit scientia cognitionum; ita `Philistaei' qui in scientia cognitionum sunt, de qua n. 1197, 1198.