Arcana Coelestia (Elliott) n. 3380

Previous Number Next Number See English 

3380. `Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae': quod significet omnes qui in bono, tam intra quam extra Ecclesiam, constat a significatione `benedici' quod sit fructificari in bono, et multiplicari in veris, de qua supra n. 981, 1422, 1731, 2846, 3140; a significatione `seminis' quod sint bona et vera quae a Domino, de qua supra n. 3373; et a significatione `gentium terrae' quod sint omnes qui in bono {1}; quod `gentes' sint bona, seu quod idem, illi qui in bonis, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; ita `benedici in semine tuo omnes gentes terrae' significat quod a bono et vero quod a Domino salventur omnes qui in mutua charitate vivunt, sive intra Ecclesiam sive extra illam sint; quod gentes quae extra Ecclesiam qui in bono {2}sunt, aeque salventur, videatur n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328. 2049, 2051, 2284, 2589-2604, 2861, 2986, 3263. @1 sunt$ @2 i vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church