Arcana Coelestia (Elliott) n. 3379

Previous Number Next Number See English 

3379. `Et dabo semini tuo omnes terras has': quod significent inde Ecclesias, constat ex significatione `seminis' quod sint vera, ita illi qui in veris sunt, et inde vocantur `filii regni,' de qua supra n. 3373; et ex significatione `terrarum' quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua etiam supra n. 3368, ita illi qui in rationalibus a Divino illustratis sunt, seu quod idem, in luce caelesti, in qua luce quia solum sunt illi qui in regno Domini sunt in caelis, {1}hoc est, in caelo, et qui in regno Domini sunt in terris, {1}hoc est, in Ecclesiis, patet quod per `terras has' significentur Ecclesiae; Ecclesiae enim sunt non ex eo quod ita dicantur, et quod profiteantur Nomen Domini, sed quod sint in bono et vero fidei; ipsum bonum et verum fidei est quod facit Ecclesiam, immo quod est Ecclesia, nam in bono et vero fidei est Dominus, et ubi Dominus ibi Ecclesia. @1 seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church