Arcana Coelestia (Elliott) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Notissimum unicuivis esse potest quod nulla usquam vita sit absque aliquo amore, et quod nusquam aliquod gaudium nisi quod profluit ex amore; sed qualis amor, talis vita et tale gaudium: removeres amores, seu quod idem est, cupiditates quia eae sunt amoris, cessaret ilico cogitatio et fores instar mortui; quod mihi ostensum est ad vivum. Amores sui et mundi quoddam vitae simile et quoddam gaudii simile sistunt, seq quia sunt contrarii prorsus amori vero, qui est ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet, constare potest quod non amores sint sed quod odia; nam quo plus aliquis semet et mundum amat, eo plus proximum et sic Dominum odit: quare verus amor est amor in Dominum; et vera vita est vita amoris ab Ipso: et verum gaudium est gaudium illius vitae. Amor verus non dari potest nisi unicus, ita nec vera vita nisi unica, unde vera gaudia et verae felicitates quales sunt angelorum in caelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church