3273. Vers. 17, 18. Hi anni vitarum Jishmaelis, centum anni et triginta anni et septem anni; et exspiravit et mortuus est, et collectus ad populus suos. Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur; super facies omnium fratrum suorum cecidit. `Hi anni vitarum Jishmaelis' significant statum repraesentativum regni spiritualis Domini per Jishmaelem: `centum anni et triginta anni et septem anni' significant illa quae sunt istius status: `et exspiravit et mortuus est' significat finem repraesentationis per Jishmaelem: `et collectus ad populos suos' significat quod haec de Jishmaele: `et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur' significat extensionem intelligentiae `super facies omnium fratrum suorum cecidit' significat contentiones de vero, sed quod superior.