Arcana Coelestia (Elliott) n. 3272

Previous Number Next Number See English 

3272. `Duodecim principes populorum suorum': quod significet omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis, constat ex significatione `duodecim' quod sint omnia fidei {1}seu Ecclesiae, de qua n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f; a significatione `principum' quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089; (m)et a significatione `populorum' quod sint illi qui in veris, de qua n. 1259, 1260, ita qui ab Ecclesia spirituali sunt nam illi dicuntur in veris esse.(n){2} Quod numeri (t)omnes in Verbo significent res, manifeste constare potest a numero duodecim, qui toties occurrit; ille numerus, ubicumque in Verbo legitur, significat omnia; sicut duodecim tribus in Veteri Testamento et duodecim {3}apostoli in Novo significant omnia fidei, {4}proinde omnia Ecclesiae; ita hic `duodecim principes,' omnia primaria Ecclesiae (c)illius quae per totidem filios Jishmaelis repraesentantur: [2] quod numerus duodecim ea significet, constare potest ex illis quae in citatis supra locis allata sunt, tum quoque ex his in Verbo {5}; apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum ex omni tribu Israelis; ex tribu Judae duodecim mille obsignati: ex tribu Reuben duodecim mille obsignati: ex tribu Gad duodecim mille obsignati, et sic porro, Apoc. vii 4-6, seq.;

ubi per `duodecim mille obsignatos ex omni tribu' non aliud significatur quam quod omnes qui in fide, hoc est, qui in ejus bono, sunt, salventur: apud eundem, Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim, Apoc. xii 1;

`mulier' pro Ecclesia, n. 252, 253, `sol' pro amore caelesti, `luna' pro amore spirituali, n. 30-38, 1529, 1530, 2441, 2495; `duodecim stellae' pro omnibus fidei; quod `stellae' sint cognitiones boni et veri, quae sunt fidei, n. 2495, 2849: [3] apud eundem, Civitas sancta Hierosolyma Nova, habens portas duodecim, et super portas angelos duodecim; et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis:...murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum Agni:...mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies mille;...et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum (duodecies duodecim) quae est mensura hominis, hoc est, angeli:...duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi 12, 14, 16, 17, 21;

ibi per Civitatem sanctam {6}nihil aliud significatur quam regnum Domini spirituale; et per `portas, murum, fundamenta' illa quae sunt charitatis et fidei, quorum omnia per duodecim toties nominata, {7}significantur; quod non duodecim tribus, nec duodecim apostoli intelligantur, unicuique (t)constare potest: apud eundem, In medio plateae ejus et fluvii, hinc {8}illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc. xxii 2;

`fructus duodecim' {9}sunt omnia charitatis: [4] apud Matthaeum, Jesus dixit, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28;

hic non per `apostolos' apostoli, non per `thronos' throni, nec per {10}`tribus' tribus intelliguntur, sed omnia quae sunt fidei, videatur n. 2129. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti, ubi nominantur duodecim tribus, sunt omnia Ecclesiae quae significantur: ita quoque se habet cum `duodecim lapidibus juxta nomina duodecim tribuum Israelis, in Urim et Thummim,' Exod. xxviii 21; cum `duodecim panibus propositionis supra mensam ordinatis,' Lev. xxiv 5, 6; similiter cum reliquis. Quod etiam omnia fidei in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacobi seu Israelis, contineantur, ex Divina Domini Misericordia, ad capita sequentia xxix et xxx, videbitur. @1 ita$ @2 i in m hic in veris boni, nam in lingua originali est vox significans populus in tali sensu, nam in plurali feminino est, et qui in veris boni, sunt qui ab Ecclesia spirituali inter gentes qui hic populi. [The Heb. word is 'ummoth which AV and RV translate by `nations.']$ @3 discipuli$ @4 sic$ @5 i ubi duodecim nominantur, ut$ @6 i Hierosolymam novam$ @7 designantur$ @8 i et$ @9 pro$ @10 tribus Israelis tribus Israelis intellecta sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church