Arcana Coelestia (Elliott) n. 3251

Previous Number Next Number See English 

3251. `Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit': quod significet statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum, constat ex significatione `dierum et annorum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione `vitarum' hic quod etiam sint status, de qua n. 2904, hic status repraesentativi qui per Abrahamum; omnis enim vita ejus qualis in Verbo descripta est, fuit repraesentativa, de cujus fine nunc agitur. Quod `Abraham' repraesentaverit Dominum quoad Ipsum Divinum, in explicationibus ostensum est; {1}ob finem ut repraesentaret, vocatus est nomine Abraham, interjecta littera H, quae ex nomine Jehovae desumpta est, n. (x)2010; repraesentavit Abraham et Ipsum Divinum quod Pater vocatur, et Divinum Humanum quod Filius dicitur, ita Dominum quoad utrumque, at Divinum Humanum quod ab aeterno, a quo exstitit, et ad quod Humanum in tempore natum redegit cum illud glorificavit: haec repraesentatio Domini est per Abrahamum. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church