Arcana Coelestia (Elliott) n. 3250

Previous Number Next Number See English 

3250. Vers. 7-10. Et hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit, centum anni et septuaginta anni et quinque anni. Et exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur; et collectus ad populos suos. Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus, ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre. Agrum, quem emit Abraham ex filiis Heth; ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus. `Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit' significat statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum: `centum anni et septuaginta anni et quinque anni' significat illa quae sunt ejus status: `et exspiravit et mortuus est Abraham' significat finem repraesentationis per Abrahamum: `in senectute bona, senex et satur' significat novum repraesentationis: `et collectus ad populos suos' significat quod haec de Abrahamo: `et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus' significat quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem: `ad speluncam Machpelae' significat resurrectionem quoad verum: `ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre' significat quoad bonum; etiam significat spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum, et salvantur: `agrum quem emit Abraham ex filiis Heth' significat Domini regnum spirituale inde: `ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus' significat resuscitationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church