Arcana Coelestia (Elliott) n. 3184

Previous Number Next Number See English 

3184. `Et servum Abrahami et viros ejus': quod significet a Divinis in naturali homine, constat a significatione `servi Abrahami' quod sit naturalis homo, de qua n. 3019, 3020; et a significatione `virorum ejus' quod sint omnia quae ibi, de qua n. 3169; quod sint Divina in naturali homine, patet quia fuit missus ab Abrahamo, qui quod Divinum Domini repraesentet, prius multoties ostensum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church