Arcana Coelestia (Elliott) n. 3183

Previous Number Next Number See English 

3183. `Et nutricem ejus': quod significet ab innocentia quae illi, nempe quam quoque miserunt, hoc est, separarunt a se, constat a significatione `nutricis' seu lactatricis quod sit innocentia: lactentes et lactentes aliquoties in Verbo memorantur, et per illos significatur status primus infantum, qui status quod sit status innocentiae, patet; introducitur enim homo ut primum nascitur, in statum innocentiae: ut ille sit planum reliquorum statuum, ac intimus in illis, qui status significatur in Verbo per `lactentem'; dein in statum affectionis boni caelestis, hoc est, amoris erga parentes, qui apud illos est loco amori: in Dominum, hic status significatur per `infantem'; postea in statum affectionis boni spiritualis, seu amoris mutui, {1}hoc est, charitatis erga consimiles, qui status significatur per `pueros'; cum adhuc magis adolescit in statum affectionis veri, hic significatur per `juvenes', sequentes autem status per `viros,' et tandem per `senes'; ultimus hic status qui per senes significatur, est status sapientiae in qua innocentia infantiae, ita primus status et ultimus uniuntur, ac homo cum senex, sicut iterum infans sed sapiens, introducitur in regnum Domini: [2] inde constare potest quod innocentia sit status primus qui est `lactentis'; ipsa lactans seu lactatrix inde quoque significat innocentiam, nam dantis et recipientis, sicut agentis et patientis, similis percipitur status: dicitur hic quod `miserint etiam nutricem' seu lactatricem, ob causam ut describeretur affectio veri, quod nempe esset ab innocentia, affectio enim veri non est affectio veri nisi in illa sit innocentia, n. 2526, 2780, 3111; per innocentiam enim influit Dominus in affectionem illam, et quidem cum sapientia, nam vera innocentia est ipsa sapientia, videatur n. 2305, 2306; et qui in illa sunt, apparent in oculis {2}angelorum ut infantes, n. 154, 2306. [3] Quod `lactens' in Verbo significet innocentiam, etiam ab aliis locis patet, ut apud Davidem, Ex ore infantum et lactentium fundasti robur, Ps. viii 3 [A.V. 2]; Matth. xxi 16;

ubi `infantes' pro amore caelesti, `lactentes' pro innocentia: apud Jeremiam, Quare vos facientes malum magnum contra animas vestras, ad excidendum vobis virum et feminam, infantem et lactentem e medio Jehudae, ut non reliquas faciam vobis reliquias? xliv 7;

ubi `infans et lactens' similiter pro caelesti amore et ejus innocentia, quae cum nulla fiunt, tunc non amplius aliquae reliquiae, hoc est, non aliquid bonum et verum in interno homine a Domino reconditum manens; quod haec sint reliquiae, videatur n. 1906, 2284; omnia enim bona et vera pereunt cum innocentia, est enim innocentia `immediate ex ipso Divino, ita est' ipsum essentiale in illis: apud eundem, Infans et lactens deficit in plateis urbis, Thren. ii 11;

similiter: apud eundem, Balaenae praebent mammam, lactant foetus suos; filia populi Mei crudelis,...adhaesit lingua lactentis palato ejus in siti; infantes petierunt panem, porrigens non illis, Thren. iv 3, 4;

`lactens' etiam pro innocentia, `infantes' pro affectionibus boni: apud Mosen, Foris orbabit gladius, et e conclavibus terror, etiam juvenem, etiam virginem, etiam lactentem cum viro sene, Deut. xxxii 25;

`orbabit gladius juvenem, virginem, lactentem cum viro sene' pro quod falsum destruet affectionem veri et affectionem boni, atque innocentiam cum sapientia: apud Esaiam, Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, et erunt reges nutritii tui, et dominae illorum lactatrices tuae, xlix 22, 23;

`reges nutritii' pro intelligentia, `dominae lactatrices' pro sapientia, quae quod sit innocentiae, supra dictum est. @1 seu$ @2 i aliorum$ @3 ipsum Divinum ac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church