Arcana Coelestia (Elliott) n. 3154

Previous Number Next Number See English 

3154. Vers. 34-48. Et dixit, Servus Abrahami ego. Et Jehovah benedixit domino meo valde, et magnificavit, et dedit ei gregem et armentum, et argentum et aurum, et servos et ancillas, et camelos et annos. Et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo post senectutem suam, et dedit illi omnia quae ei. Et adjuravit me dominus meus, dicendo, Non accipies mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in terra. Non nisi ad domum patris mei ibis, et ad familiam meam, et accipies mulierem filio meo. Et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me. Et dixit ad me, Jehovah, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te, et prosperabit viam tuam, et accipias mulierem filio meo, e familia mea, et e domo patris mei. Tunc immunis eris ab obsecratione mea, quod veneris ad familiam meam, et si non dederint tibi, et eris immunis ab obsecratione mea. Et veni hodie ad fontem, et dixi, Jehovah Deus domini mei Abrahami, si sit Tibi quaeso prosperans viam queam, qua ego ambulans super. Ecce ego sto apud fontem aquarum, et sit adolescentula exiens ad hauriendum, et dico ad illam, Fac potare me quaeso parum aquae e cado tuo. Et dicat ad me, Etiam tu bibe, et etiam camelis tuis hauriam, illa mulier quam destinavit Jehovah filio domini mei. Ego vix absolvi loqui ad cor meum, et ecce Rebecca exit, et cadus ejus super humero ejus, et descendit ad fontem, et haurit, et dixi ad illam, Fac potare me quaeso. Et festinabat et demittebat cadum suum desuper se, et dicebat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo; et bibi, et etiam camelos potavit. Et interrogabam illam, et dicebam, Filia cujus tu? et dixit, Filia Bethuelis filii Nahoris, quem peperit illi Milkah; et posui monile super nasum illius, et armillas super manus illius. Et inflexi et incurvavi me Jehovae, et benedixi Jehovae Deo domini mei Abrahami, Qui duxit me in viam veritatis ad accipiendum filiam fratris domini mei filio suo. `Dixit, Servus Abrahami ego' significat quod ex Divino Bono esset: `et Jehovah benedixit domino meo valde et magnificavit' significat Divinum Humanum quoad bonum et quoad verum: `et dedit ei gregem et armentum' significat bona in genere: `et argentum et aurum' significat vera in genere: `et servos et ancillas, et camelos et asinos' significat vera in specie: `et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo' significat Rationale Divinum ex Divino Vero: `post senectutem suam' significat cum status esset: et dedit illi omnia quae ei' significat quod Ipsi Divina omnia: `et adjuravit me dominus meus' significat, hic ut prius, obstrictionem et sacramentum: `dicendo, Non accipies mulierem filio meo e filiabus Canaanitae' significat, hic ut prius, quod Rationale Divinum non conjungeretur alicui affectioni quae cum vero discordat: `cujus ego habito in terra' significat discordantia in quibus Bonum Divinum est: `non nisi ad domum patris mei ibis' significat bonum quod ex Divino: `et ad familiam meam' significat verum quod ex Divino: `et accipies mulierem filio meo' significat quod inde conjunctio: `et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me' significat, hic ut prius, dubitationem naturalis hominis de affectione illa, num separabilis esset: `et dixit ad me' significat instructionem: `Jehovah, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te' significat, hic ut prius, Divinam Providentiam: `et prosperabit viam tuam' significat quoad verum: `et accipias mulierem filio meo' significat quod conjunctio: `e familia mea, et e domo patris mei' significat ex bono et vero quod ex Divino ibi: `tunc immunis eris ab obsecratione mea' significat, hic ut prius, liberum quod naturali homini: `quod veneris ad familiam meam, et si non dederint tibi' significat quoad separationem: `et eris immunis ab obsecratione mea' significat quod tunc nulla culpa naturali homini. Reliqua usque ad vers. 48, significant similia quae prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church