Arcana Coelestia (Elliott) n. 3153

Previous Number Next Number See English 

3153. Quae in tribus his versibus in sensu interno continentur, patent quidem ab explicatione, nempe quod illa quae sunt naturalis hominis, praepararentur ad recipiendum Divina; et sic illa vera, quae per `Rebeccam' significantur, quae initiarentur (c)et conjungerentur bono rationalis, Divina fierent, et hoc per influxum: sed {1}quae ibi in sensu interno, sunt talia ut nisi spectentur uno {2}visu cogitationis, appareant obscuriora quam ut possint comprehendi, et magis quia ignota sunt; ut haec, quomodo vera e naturali homine evocantur et initiantur bono in rationali, cum regeneratur homo; [2] haec plerisque hodie tam ignota sunt, ut ne quidem sciant quod fiat, ex causa imprimis quod hodie pauci sint qui regenerantur, et qui regenerantur, ex doctrina non sciant quod bonum charitatis sit cui verum fidei initiatur et conjungitur, et hoc in rationali, et quod tunc status prorsus mutetur, nempe quod non amplius ex vero fidei cogitetur ad bonum charitatis, sed ex bono hoc ad verum. Apud Dominum autem non fuit regeneratio, sed glorificatio, hoc est, ab Ipso facta sunt omnia, tam quae in rationali quam quae in naturali, Divina; quomodo haec facta, in sensu interno describitur. @1 i usque$ @2 intuitu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church