2970. `Qui in Machpelah, quae coram Mamre': quod significet regenerationis quale et quantum, constat a significatione `Machpelae' quod sit regeneratio per verum quod fidei; et a significatione `Mamre' quod sit quale et quantum ejus: per `Machpelam' cum ei adjungitur `spelunca,' seu dicitur `spelunca Machpelae,' significatur fides quae in obscuro, n. 2935; at per `Machpelam' cum absque spelunca nominatur, et sequitur quod ibi ager et spelunca, {1}intelligitur regeneratio, nam per `agrum et speluncam' significatur bonum et verum fidei, per quae fit regeneratio: et praeterea Machpelah erat tractus in quo etiam sepulcrum, per quod regeneratio significatur, n. 2916. `Mamre' autem, quia Hebron, ut {2}dicitur vers, seq. 19, et in Hebron, ut Gen. xiii 18, non aliud significat quam quale et quantum, hic regenerationis cum adjungitur `Machpelae,' et Ecclesiae cum adjungitur `Hebroni', et quoque perceptionis cum adjungitur `quercetis,' ut n. 1616, ita `Mamre' est modo determinatio status rei, erat enim locus ubi habitavit Abraham, Gen. xiii 18, et ubi Isacus, et quo venit Jacobus, Gen. xxxv 27. @1 significatur$ @2 sequitur$