Arcana Coelestia (Elliott) n. 2969

Previous Number Next Number See English 

2969. Quod `constitit ager Ephronis' significet quod illud Ecclesiae, constat a significatione `agri' quod sit Ecclesia, tum doctrina, de qua n. 368, 2936: et a repraesentatione `Ephronis' quod sint illi apud quos bonum et verum fidei, {1}quae sunt Ecclesiae, recipi {2}possent, de qua n. 2933; inde `constitit ager Ephronis' significat illud Ecclesiae. @1 quod est$ @2 posset$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church