Arcana Coelestia (Elliott) n. 2950

Previous Number Next Number See English 

2950. `Incurvavit se Abraham coram populo terrae': quod significet gaudium Domini ob benevolentiam illorum qui e nova Ecclesia spirituali, constat a significatione `incurvare se' quod hic sit gaudere, ut quoque supra n. 2927; a repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione `populi terrae' quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2928, ubi eadem verba; sed ibi `incurvavit se populo terrae filiis Heth,' vers. 7; quod `filii Heth' ibi etiam dicantur, est quia illi ab Ecclesia ibi significantur, qui primum initiantur, ut quoque per filios populi,' n. 2947; hic autem illi qui in progressione sunt, quare simpliciter `populus terrae' absque adjectione filiorum Heth dicitur; et ibi significatur gaudium propter benignam receptionem, hic ob benevolentiam, receptio est primum quia intellectus, benevolentia est sequens quia {1}voluntatis, videatur n. 2954. @1 A i apparently est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church