2949. Vers. 12, 13. Et incurvavit se Abraham coram populo terrae. Et locutus ad Ephronem in auribus populi terrae, dicendo, Verumtamen si tu, placet, audias me, dabo argentum agri, accipe a me, et sepeliam mortuum meum ibi. `Incurvavit se Abraham coram populo terrae' significat gaudium Domini ob benevolentiam illorum qui e nova Ecclesia spirituali: `et locutus ad Ephronem' significat influxum apud illos qui recipere possent: `in auribus populi terrae' significat usque ad oboedientiam quoad Ecclesiae vera: `verumtamen si tu, placet, audias me' significat influxum interiorem: `dabo argentum agri, accipe a me' significat redemptionem quoad vera Ecclesiae quae a Domino: `et sepeliam mortuum meum' significat quod sic e nocte emergerent et vivificarentur.