Arcana Coelestia (Elliott) n. 2946

Previous Number Next Number See English 

2946. `Agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam': quod significet praeparationem a seipsis quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, constat a significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua n. 368, 2936; a significatione `speluncae quae in illo,' nempe iri agro, quod sit obscurum fidei, de qua supra n. 2935; et a significatione `dare agrum et dare speluncam,' seu quod idem, non recipere argentum ab Abrahamo, quod sit non velle redimi a Domino, sed a seipsis, ita semet praeparare quoad illa. Talis est status primus omnium qui reformantur et fiunt spirituales, nempe quod non credant reformari a Domino sed a {1}semet, hoc est, quod omne voluntatis boni et {2}cogitationis veri sit a seipsis; in {3}illo statu etiam relinquuntur a Domino, quia alioquin reformari nequeunt; si enim antequam regenerati sunt, illis diceretur quod nequeant aliquid boni a se facere, nec aliquid veri a se cogitare, tunc vel in illum errorem laberentur quod exspectandus influxus in voluntatem et influxus in cogitationem, et si non hoc fieret, nihil conarentur; vel in illum errorem quod si bonum et verum aliunde quam a se, nihil imputaretur illis in justitiam; vel in illum quod sic quasi machinae, non sui juris aut sui compotis, forent; vel in alios; [2] ideo datur illis tunc cogitare quod a seipsis bonum et verum; sed postquam regenerati sunt, tunc per gradus insinuatur illis cognitio quod aliter se res habeat, nempe quod omne bonum et verum unice a Domino; et porro, cum magis perficiuntur, quod quicquid non venit a Domino, sit malum et falsum; regeneratis, si non in vita corporis, usque in altera vita, datur illud non solum cognoscere, sed etiam percipere, nam omnes angeli in perceptione sunt quod ita sit: videantur quae de his prius dicta sunt, nempe: quod omne bonum et verum a Domino, n. 1614, 2016: quod omnis intelligentia et sapientia a Domino, n. 109, 112, 121, 124: quod homo ex semet nihil boni facere, et nihil veri cogitare possit, n. 874-876: quod usque quisque quasi ex proprio facere bonum debeat, nec remittere manus, n. 1712: quod homo si semet cogat ad resistendum malo, et ad faciendum bonum, sicut {4}a semet, quod accipiat a Domino proprium caeleste, n. 1937, 1947. @1 seipsis$ @2 i omne$ @3 quo$ @4 ex se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church