2945. `Non, domine mi, audi me': quod significet statum illum primum, de quo prius n. 2935, 2936, nempe quod in obscuro fidei essent, constat a negatione, quod audire non vellent ad Abrahamum quod daret argentum plenum, vers. 9, hoc est in sensu interno, quod redimerentur a Domino, sed quod seipsos praeparare vellent quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, hoc est, seipsos reformare: verba illa `non, domine mi, audi me' involvunt statum, nempe cogitationis illorum de redemptione et reformatione, nam sequitur immediate propositio.