Arcana Coelestia (Elliott) n. 2937

Previous Number Next Number See English 

2937. `In argento pleno': quod significet redemptionem per verum, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551; {1}et a significatione `det mihi in argento' seu pro argento, quod sit emere, {2}et in sensu spirituali redimere: quod spirituales dicantur `empti argento,' videatur n. 2048, hoc est, redempti per verum; causa inde est quia per verum fidei regenerantur, nempe introducuntur ad bonum; spiritualis enim homo nullam perceptionem boni habet ut caelestis, sed verum est per quod cognoscit, et dein ex quo agnoscit quod bonum sit, et cum agnoscit et credit, tunc fit id illi bonum, et afficitur illo ut bono, quod {3}tale fit, quale ei verum; inde est quod spirituales dicantur redempti per verum: at usque qualitas boni non nascitur et producitur a vero, sed ab influxu boni in quale verum. @1 et petere ut daretur$ @2 at$ @3 i bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church