Arcana Coelestia (Elliott) n. 2936

Previous Number Next Number See English 

2936. `Quae in fine agri': quod significet ubi parum Ecclesiae, constat a significatione `finis' seu extremitatis quod sit parum; et a significatione `agri' quod sit Ecclesia, tum doctrina quae Ecclesiae, de qua n. 368: quod `finis' seu extremitas sit parum, constare potest a descriptione terrae, humi, et agrorum in Verbo; medium eorum significat multum, at extremum significat parum; extremum hoc quoque vocatur circuitus; causa est quia circa extremum exspirat repraesentativum; ita hic `finis agri' significat parum Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church