Arcana Coelestia (Elliott) n. 2917

Previous Number Next Number See English 

2917. Quod `sepeliam mortuum meum a coram me' significet quod sic a nocte quae apud illos, emergeret et resurgeret, constat a significatione `sepelire' quod sit resurgere, de qua mox supra n. 2916, et a significatione `mortui' quod sit status umbrae seu noctis, hoc est, ignorantiae, de qua etiam supra, n. 2908, 2912, e quo emergit et resurgit apud hominem Dominus, cum agnoscitur; prius est in nocte quia non apparet; resurgit apud omnem qui regeneratur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church