Arcana Coelestia (Elliott) n. 2916

Previous Number Next Number See English 

2916. Quod `date mihi possessionem sepulcri vobiscum' significet quod regenerari possint, constat a significatione `sepulcri'; sepulcrum in sensu interno Verbi significat vitam seu caelum, et in opposito sensu mortem seu infernum; quod vitam seu caelum, causa est quia angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, nullam ideam sepulcri habeant, quia nullam mortis, quare loco sepulcri non aliud percipiunt quam continuationem vitae, ita resurrectionem; resurgit enim homo quoad spiritum, et sepelitur quoad corpus, videatur n. 1854; et quia `sepultura' significat resurrectionem, etiam significat regenerationem, {1}nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, et resurgit quoad novum; per regenerationem fit homo a mortuo vivus; inde significatio sepulcri in sensu interno; cum idea sepulcri sistitur, quod obveniat angelis idea regenerationis, patet quoque ab illis quae de infantibus, n. 2299, relata sunt. [2] Quod `sepulcrum' in opposito sensu significet mortem seu infernum, inde est quia mali resurgunt non ad vitam{2}; ideo cum agitur de malis, et memoratur sepulcrum, tunc non alia idea angelis obvenit quam inferni; ea causa est quod etiam infernum in Verbo dicatur sepulcrum. [3] Quod `sepulcrum' significet resurrectionem, tum regenerationem, patet apud Ezechielem, Propterea propheta, et dicas ad eos, Ita dicit Dominus Jehovih, Ecce Ego aperiam sepulcra vestra, et ascendere faciam vos e sepulcris vestris, popule mi, et adducam vos ad humum Israelis, et cognoscetis quod Ego Jehovah, in aperiendo Me sepulcra vestra, et ascendere faciendo e sepulcris vestris, popule mi; et dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra, xxxvii 12-14;

ubi propheta agit de ossibus vivificatis, ac in sensu interno de regeneratione; quod de regeneratione, manifeste patet, dicitur enim `cum dedero spiritum Meum in vos et vivetis, et collocavero vos super humo vestra'; `sepulcra' hic pro priore homine, ac ejus malis et falsis, quae aperire et a quibus ascendere, est regenerari; ita perit et quasi exuitur idea sepulcri, cum subit idea regenerationis seu novae vitae:

[4] Quod sepulcra aperta sint, et, multa corpora dormientium sanctorum resurrexerint, et exiverint e sepulcris suis post resurrectionem Domini, et ingressi in sanctam urbem, et apparuerint multis, Matth. xxvii 52, 53, simile involvit, nempe resurrectionem ex resurrectione Domini, et in sensu interiore quamlibet resurrectionem. Quod `Dominus {3}exsuscitaverit Lazarum e mortuis,' Joh. xi I seq. etiam involvit novae Ecclesiae a gentibus resuscitationem; omnia enim miracula quae a Domino facta sunt, quia Divina, status Ecclesiae Ipsius involvebant. Etiam simile, quod `vir qui conjectus in sepulcrum Elisaei, cum tangeret ossa illius, revixerit,' 2 Reg. xiii 20, 21; per `Elisaeum' enim repraesentatus est Dominus. [5] Quia sepultura significabat resurrectionem in communi et quamcumque, ideo antiqui de sepulturis suis, et de locis ubi sepelirentur, maximopere solliciti fuerunt, ut Abrahamus quod sepeliretur in Hebrone in terra Canaan, tum Isacus et Jacobus, cum uxoribus eorum, Gen. xlvii 29-31; xlix 30-32; Josephus, quod ossa ejus ab Aegypto in terram Canaanem transferrentur, Gen. l 25; Exod. xiii 19; Jos. xxiv 32; David et reges post illum, quod sepelirentur in Zione, I Reg. ii 10; xi 43; xiv 31; xv 8, 24; xxii 51 [A.V. 50]; 2 Reg. viii 24, xii 22; xiv 20; xv 7, 38; xvi 20; causa erat quia `terra Canaan, tum Zion, repraesentabant et significabant regnum Domini, et `sepultura' resurrectionem; {4}at quod locus nihil faciat ad resurrectionem, cuivis constare potest. [6] Quod `sepultura' significet resurrectionem ad vitam, etiam patet ab aliis repraesentativis, ut quod impii non plangerentur, nec sepelirentur, sed projicerentur, Jer. viii 2; xiv 16; xvi 4, 6; xx 6; xxii 19; xxv 33; 2 Reg. ix 10; Apoc. xi 9; et quod impii, qui sepulti, e sepulcris ejicerentur, Jer. viii 1, 2; 2 Reg. xxiii 16-18. Quod autem `sepulcrum' in opposito sensu significet mortem seu infernum, videatur Esai. xiv 19-21; Ezech. xxxii 21-23, 25-26; Ps. lxxxviii 5, 6, 11, 12 [A.V. 4, 5, 10, 11]; Num. xix 16, 18, 19. @1 This passage in A reads: nam regeneratio est prima hominis resurrectio, moritur enim tunc quoad priorem hominem, 'hoc est quoad ejus amores et concupiscentias,' et resurgit quoad novum `et hujus amores et affectiones'; per regenerationem fit homo a mortuo vivus; inde significatio sepulchri in sensu interno; `cum apud hominem legentem Verbum idea est sepulchri, apud angelos apud eum est idea novae vitae; perit enim ex idea hominis, quae transit ad angelos, omne id quod mere corporeum, terrestre et mundanum est, et solum manet, aut loco ejus succedit, id quod caeleste est, caeleste quod illis, est resurrectio et regeneratio;' quod sepulchrum sit regeneratio The three passages in inverted commas are lightly deleted.$ @2 i sed ad mortem$ @3 excitaverit$ @4 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church