2838. `Quod dicitur hodie': quod significet perpetuum, constat a significatione `hodie' in Verbo, de qua sequitur: aliquoties legitur in Verbo, usque ad hunc diem, seu ad hodie; ut {1}prius, Hic pater Moabi ad hunc usque diem; et pater Ammonis ad hunc usque diem, Gen. xix 37, 38:
et {2}dein Nomen urbis Beersheba usque ad hunc diem, Gen. xxvi 33:
{3}tum Non edunt filii Israelis nervum {4}emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, Gen. xxxii 32:
{5}ut et {6} Haec statua sepulcri Rachelis, usque ad diem, Gen. xxxv 20. Posuit Josephus in statutum, usque ad diem hunc, xlvii 26;
haec in sensu historico spectant tempus quando Moses vixit, sed in sensu interno per `hunc diem' et per `hodie' significatur status perpetuum et aeternum; quod `dies' sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, ita quoque `hodie' quod est tempus praesens; quod temporis est in mundo, hoc aeternum est in caelo; ut hoc significaretur, adjectum est hodie, vel ad hunc diem, tametsi appareat iis qui in sensu historico sunt, tanquam nihil praeterea involveret; similiter dicitur alibi in Verbo, ut Jos. iv 9; vi 25; vii 26; Jud. i 21, 26; et aliis in locis. [2] Quod `hodie' significet perpetuum et aeternum, constare potest apud Davidem, Narrabo statutum, Jehovah dixit ad me, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te, Ps. ii 7;
ubi manifeste `hodie' pro {7}aeterno: apud eundem In aeternum Jehovah Verbum Tuum consistit in {8}caelis, In generationem et generationem veritas Tua; stabilivisti terram, et stat, ad judicia Tua stant hodie, Ps. cxix 89-91;
ubi etiam manifeste `hodie' pro aeterno: apud Jeremiam, Antequam formavi te in ventre, novi te, et antequam exires ex utero, sanctificabam te, prophetam gentibus dedi te, ... praefeci te die hoc (hodie) super gentes et super regna;...et dedi te hodie in urbem munitam, et in columnam ferri, et in muros aeris, i 5, 10, 18;
ibi in sensu litterae agitur de Jeremia, sed in sensu interno intelligitur Dominus; `praefeci te die hoc, seu hodie, super gentes et super regna, et dedi te hodie in urbem munitam' pro ab aeterno; de Domino non aliud quam aeternum praedicari potest: [3] apud Mosen, Vos stantes hodie omnes vos coram Jehovah Deo vestro, ad transeundum in foedus Jehovae Dei tui, et in adjuramentum Ipsius, quod Jehovah Deus tuus excidit tecum hodie, propterea ut constituat te hodie Sibi in populum, et Ipse erit tibi in Deum;...et quidem non cum vobis solis,... sed cum qui hic cum nobis stant hodie coram Jehovah Deo nostro, et cum qui non cum nobis hodie, Deut. xxix 9, 11, 12, [13], 14 [A.V. 10, 12-15];
hic in sensu litterae est `hodie' tempus praesens cum Moses locutus ad populum, sed `usque quod' involvat tempus sequens et perpetuum, constare potest, nam pangere foedus cum aliquo, et cum illis qui ibi et non ibi, involvit perpetuum; ipsum perpetuum est quod intelligitur in sensu interno. [4] Quod `quotidie et hodie' significent perpetuum, constat etiam a sacrificio quod fiebat quovis die, hoc propter significationem diei, quotidie et hodie, dicebatur sacrificium juge, seu perpetuum, Num. xxviii 3, 23; Dan. viii 13; xi 31; xii II. Hoc adhuc evidentius patet a manna quae pluebat ex caelo, de qua ita apud Mosen, Ecce Ego pluere faciens panem e caelo, et exibit populus, et colligent rem die in diem,...et non relinquetur de eo ad mane:...quod reliquerunt ad mane, produxit vermes, et computruit;...praeter quod die ante sabbatum, Exod. xvi 4, 19, 20, 23;
hoc ideo, quia `manna' significabat Divinum Humanum Domini, Joh. vi 31, 32, 49, 50, 58; et quia Divinum Humanum Domini, significabat cibum caelestem, qui non alius est quam amor et charitas cum fidei bonis et veris; hic cibus in caelis quovis momento angelis a Domino datur, ita in perpetuum et in aeternum, videatur n. 2493 hoc quoque est, quod intelligitur in Oratione Domini per Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Matth. vi 11; Luc. xi 3;
hoc est, omni instanti in aeternum. @1 in praecedentibus$ @2 in sequentibus$ @3 et dein$ @4 luxati$ @5 tum$ @6 i illius$ @7 i ab $ @8 caelo$